Contatore visite

in latino - canonici regolari

Cerca
Vai ai contenuti

Menu principale:

lettere Gréa


Roma…..
Dom Ferrey Louis,

dilectissime Frater Aloysi,
 te etiam in transitu salutare juvat, et tecum nostros omnes quos in Domino amo, et quorum gratanter excepi recurrentis anni solemnia obsequia et vota. Ex ore Khalilis letus bona de vobis omnibus omnia audivi, et apud vos rem bene er feliciter et religiose geri in pace, silentio, obedientia; Deus vos ita perseverantes servet et augeat ad gloriam Domini nostri Jesu, et vestram incolumitatem in ipso.
Bene et optime facis corporum valetudini prudenter attendens, et utens. In hoc te laudo, et moneo ut ita agas, et securius pergas. Libenter permitto, ut haereditatem de qua scripsisti mihi admittas, operi pio Propagandae Fidei tua diligentia olim trasmittendam.
Ora pro me, et me fratrum meorum omnium orationibus commendas. Valete Adame, Modeste, Leo, Costanti, Josephe, Edmonde; vos in visceribus charitatis ut filios amplector. Magister vester sit Jesus, et boni discipuli ejus estote. Valeatis in ejus nomine. Estote fideles in sanctae regulae observatione adamussim ad mortem.

p.s.: Frater Aloysi, domini Doudier oportunitatem nactus, ejus benevolentiae erga me idoneo proponas, ut velit mihi aliquot (v.g. octo) paria caligarum (paires de bas) in suis sarcinulis Romam affere.

********************************************************************************

Lettres de DOM GREA à M. L'abbé FROMOND,mort curé - doyen d'Arinthod, le 29 mars 1902.
Il y a 41 pièces ou lettres, dont la première est du 14 janvier I869 et la dernière datée est du 4 Février 1902. Il y en a une dizaine sans date, qu'on peut rattacher à la période de St Claude ou de St Antoine, en examinant le conteste.

I869 Une lettre latine
14 Janvier 1869
4 pages. En- tete: Eveché de St Claude
St- Claude, le 14 janvier I869

Dilectissimo in Dho Mgro Ferdinado Fromond, parocho, Adrianus peccator plurimum in Xto salutem.
Multum quidem de tua in nos perseverante benevolentia gavisus, litteras quas ad me remisisti jucundior accepi, relegi, servavi. Equidem res nostrae satis prospere, Deo largiente, se habent, et de novitiorum nostrorum ferventissimis studiis et profectibus multum gaudeo in Domino.
Alumni nostri quos dicimus de Sto Eugendo et ipsi satis bene morigerati nobis non modico sunt solatio. Si Deus perseverantiam omnibus dederit, vergente anno duodecim ad théologicas disciplinas remittendos esse spero , quorum ( ut familiarissimo nostro gratum esse arbitror) nomine subnectere non piget: FF Aloysium, Corstantium, Leonem Dunoyer novitios; Lucianum, Joannem, Leonem, (Augustinum cuyus parentes pertinaci fronte resistunt usque modo quin clero det nomen; pro eo orare velis urgentius) mansionarios; F. Josephum Cottez novi- tium albatum; Leonem Cher, Pauum Brenot, Julium Bourgeat, Gustavium Reydelet, alumnos de Sto Eugendo.Omnes quidem bono animo sunt et proficiunt.
Si de incolis ad domum incolatus nostri tabernaculum Cedar, ubi gementes animae columbarum alas expetunt diu noctuque ,benevolentissimum tui studium, et de charitaxe inolita curiosiores oculos tran sferre aggredior, satis bene commodam habitationem nostram nunc tandem factam esse renuntio. Omnia modo, abeuntibus operariis et diversarum artium silentibus exercitiis, in gratissima pace silent; in legem adduxi ut nemo, ne magister quidem, extra legitimas et statutas recreationis communis horas, in publicis domus locis elata voce loqui audeat, et omnibus in idipsum bono animo conspi rantibus, nescio quid pacificae quietis totam mansionem pervasit, unde magis ad spiritualem recollectionèm capiendam omnes juvantur permaxime.
Àt ( summum Dei nostri beneficium hoc anno nobis collatum) nunc tandem Divina et humana Salvatoris eucharistica praesentia fovemur. Quis de viciniore igne calorem non caperet? Quis de urgentiore amore redamafe non festinaret?
Haec tibi , dilectissime magister et compresbyter, renuntianda esse duxi, utpote nostrorum negotiorum non fastidioso, immo et studiosissi mo. Tu interim prò nobis orare non désinis quatenus bona germina Deus ad meliora incrementa perducere non dedignetur. Jamquidem numero augemur, fervore non minuamur. Valeas
in Domino, dilectissime magister, et me tui memorem non desinas pia memoria adjuvare. Adrianus Gréa, Vicgen.
Velis me optimis parentibus tuis obsequentem praesentare.

****************************************************************************
1871 une lettre latine
quatre feuilles 2 mars 1871
En- tete: Eveché de St Claude
St Claude, le 2 mars 1871

Dilectissime in Xto et frater,
Legebam litteras tuas quibus a Rdmo DDno licentiam et dispen sationem abstinentiae ecclesiasticae tuis pauperibus parrochianis expos- tulabas, et ipsius Rdmi mandatumlaetus excepi ad te rescribendi et te certiorem faciendi facultatem quam plenissimam ab ipso omnibus parochis factam, quorum limites belli calamitas tetigit , ut possint totius absti nentiae legem suspendere quousque necesse judicabunt. Age ergo , et pro Ecclesiae Matris clementia utere.
Vicinos tuae parochiae R.D. parocos admone de data illis ea tanta tamque opportuna facultate. Inserta quidem fuit in hebdomadaria folio Episcopa lis monitio, quod probabilius istuc non pervenit.
Volebam multo prius ad tuas litteras mensis Januarii respondisse.At quum id pararem, subito iteratus hostilis incursus me impedivit, et grati animi sensus promere volentem ad dura silentia coegit. Mihi veniam habeas eo magis , quo minus de mei cordis tenerrimo affectu erga te du- bitas.
At modo redditam nobis optati commercii facultatem arripio festinus et nullas res nostras ignorare te volo. F. Aloysius, sabbato proxime venturo in presbyterum ordinandum, fratres Theodorum ( jam in nostrum no- vitium de consensu Trappensium adscitum) et Modestum in subdiaconos promo vendos gratulaberis nobis , et pro eis non ambigo quin preces et suffragiorum auxilia conferas. Nostra domus ab hostium incursu singu lari Providentia servata est, nec belli infaustissimi calamitates novit, nisi militum hospitum turbis ingruentibus , et Sanclaudiensium pauperum aucta infelicitate, quae crescentibus eleemosygnis fuit sustentanda.
Valeas, dilectissime in Xto et me pro te orantem noli apud divinami omittere clementiam tui addictissimum qua dabam (?) Adrianus Gréa vicgen. S.CLaudii, die 2 martii
Quum jam videam ad vos litteras pervenire, R.D. Marquiset, cujus etiam epistolis et affectui debitor sum, hisce diebus dabo responsa.

********************************************************************************

dom  Arsène (Lettera scritta direttamente in latino)


    4 giugno a. d. 1894

Dilectissimis filiis apud Sanctum-Antonium Deo in convenctu deservientibus pueris. Omnia vobis ex cordis tenerrimo affectu prospera fore Deum et Dominum nostrum qui vos amat, adprecor. Unum, et id unum quidem necessarium, a vobis exigitur, filii, ut diligentem vos Jesum benedictum diligati. Ad id ex toto vos impendatis: nihil sit in vobis quod non ad amorem Jesu exercendum convertatis. Corpora vestra, ut sint membra Christi, sacra quotidie communione capiti Christo inserta, omni religiosa modestia et, quantum licet infirmis vobis, crucis mortificatione Deo in sanctitate conservate. Corda imprimis et intelligentias vestras ab omni vel levissima umbra peccati custodite, et confessione, contritione vera ex amore, sanctis propositis, sacramentalibus undis poenitentiae, amplius et amplius mundate; humilitatem, obdientiam fraternitatis amorem, regularem silentii et religiosae gravitatis observantiam in vobis sancta aemulatione sevate et augete.
Quam laetum diem mihi et angelis Dei facietis quum vos incolumes, sancte peractis hisce absentiae meae mensibus, et in virtutibus proficientes iterum amplexabor, et paterno affectu oretenus vobis benedicere licebit!
Sancta Maria Mater vestra, sanctaeque domina vestra Agnes vos in spirituali incolumitate custodiant, dilectissimi filii.

********************************************************************************

a dom Cyprien Casimir -
15 settembre 1906
Dilectissimo in Christo fr. Adrianus salutem in Domino. Quam dilectio fuerunt meo cordi quas mihi dedisti litteras tuam in me spirantes caritatem! Ecquidem hisce diebus quibus anniversarium presbyteratus mei quinquagesimum celebrare aggredior, afiliis quos dedit mihi Dominus, a fratribus quibus ardentissimo amore me addictum sentio, opem et subsidium efflagito. Mihi enim onus incumbit pro tot peccatis et offensionibus et negligentiis admissis paenitentiam agere et misericordiam obtinere, et iterum pro tantis beneficiis in me divinitus collatis gratias referre, et etiam ad aeternae vitae commeatum me disponere, dum tempus resolutionis meae jam instare non possum in dubium tenere. In his jam finiendi cursus termino positus, summo mihi gaudio est vos, filii dilectissimi, in peruanas istas regiones canonicum institutum inducere et christianae disciplinae statum instaurare videam. Non desunt, nec deserunt tribulationes et certamina, dum vetistae negligentiae damna sancire habeatis, clericalis vitae corruptelam mundare, ignorantias depellere, pessimus usus et abusus exterminare aggrediamini. Beatissima Mater nostra vestris laboribus aderit, dum ipsius honorem augere, Filii eius regnum promovere. Sanctae ecclesiae Chisti sponsae exaltare, in votis et operibus ferventes attentetis.
Vester in Chisto fr. Adrianus Gréa can. Reg. S.M.I.
Ex corde tibi totus deditus, fili dilectissime.


 
Copyright 2015. All rights reserved.
Torna ai contenuti | Torna al menu